Friday, May 19, 2006

Salvete omnes!

Hodie nonnullis de rebus pauca dicam:

Academicum cursum suum diem mox obibit, eo quod omnibus, discipulis sicut magistris, postremum studium adplicemus necesse est. Operae enim permagnum pretium erit...!





Item de socialibus Hispanis rebus: non bene Socialistae Catalauniae Partes in proverbio suffragiorum eligendo fecerunt! Is tantum debilis fit, qui vi alios conculcare temptat... Cavete, Cataluanienses viri, cavete homines qui partes socialistas faveatis, ne moderatores vestri, cum talia minent, non aliter in ipsos vos, ocassione reperta, agant! Saepe enim homo conculcator, sicut historia, quam ut bene scitis ipse Cicero magistram vitae nominabat, aperte monstrat suos vexare, dum res ita suadere videatur, non dubitat.






Item de re educativa: nuper factus est in praeclarissima atque notissima urbe Salmantica Primus Conventus Communitatis quae a regnis Castellano necnon Legionensi constitutast de vi scholari atque artibus quae ad pacem et concordiam mutuam ducere valeant. Hic eventus permagnus non sine oportunitate necnon necessitate advenit, eo quod societas nostra, ita ut cotidie perspici facile possit, referta vi atque damno plane apparet. Vis ergo scholaris non alia ac ea quae omnes cives multis in modis saepissime patimur, sed verbis ipsis illius praeclarae magistrae Almae Matris Complutensis, cui nomen Maria Iosepha Díaz-Aguado, scholari in ambitu crudelissima visu necnon repertu videtur, nam schola -Seneca illo loquente- vitae, non sibi ipsi prodesse deberet.


Et tandem: quid de pedifollico grege Barcelona F. C. dicam? Macte virtute!! Cum grex potens, fortis necnon lusoribus etiam nunc iuvenibus praeditus sit, non paucas alias victorias Europaeis in certaminibus bene augurari possunt! Ita deis deabusque omnibus placeat!

Valete in crastinum, amicissimi!
Ansgarius vester

Saturday, May 13, 2006

Ansgarius Legionensis omnibus, qui per terrarum orbem inveniri possint, cultoribus Latinae linguae salutem plurimam

Nunc coepi!

Valete, amici!

Legione, pridie Idus Maias.