Wednesday, June 28, 2006


Salvete amici!

Hodie aniversarium diem quendam celebrabimus: nam ante diem IV Nonas Iunias urbem Legionem, ubi habitamus, annos MCMXXXVIII complevit. Quam urbem enim Legio VII Gemina Pia Felix condidit, aut, ut melius dicam, nostra urbs ex cannaba ea, quam mulieres quaedam (uxores aut scorta) necnon mercatores et quicumq
ue homines causa mercandi legionem comitantes constituerunt, originem trahit, eo quod adhuc non pauca vestigia remotorum Romanorum temporum supersunt.
Idcirco parva militum manus nomine Legio VIIII (ea quae quondam his in eisdem terris munere functa est) a decem praeclaris necnon animosis hominibus constituta, causa talis atque tanti eventus commemorandae nostram urbem visitavit. Qua de visitatione nonnulla photographemata a me vobis confecta sunt.
Procuratore urbis, nomine Marius Amilivia, loquente (multis atque eximiis personis publicis circunstantibus), qui orationem apud columnam originem Romanum urbis Legionensis testificantem, habuit, in animo erit porro quottannis eundem eventum celebrari.
Laureola enim oblata, militibus clamantibus "Roma victrix!", parvula castra ab ipsis legionariis posita est in hortis quibus nomen "Jardín del Cid", non longe a schola "Joannes del Enzina" sitis.
Ibi optio magna humanitate gaudens non pauca de vita atque moribus legionariorum Romanorum, de armis, quibus proelia commisserint, de eorum cibis atque tentoriis dixerit.
Plurimi autem Legionenses cives avide atque libentissime omnia vere auscultaverunt.
De ea Legione VIIII ac eius facinoribus amplius cognoscere possis dummodo hunc
nexum premas.

Valete in crastinum! O Legio urbs, vale ad futurum anniversarium diem, quo libenter re vera fruemur!

0 Comments:

Post a Comment

<< Home