Tuesday, July 18, 2006

Salvete amici amicaeque

De mundano certamine pedifollico actum est! Permagnum atque iucundissimum spectaculum factumst, nonne? Revera me aliquantulum avertisse ab hoc ludo exiguo tempore atque exiguo studio gaudentem dicere debeo. Quae enim seiunctio ullo modo hoc firmabatur, quod meo iudicio in pedifollico mundo nimia argenti vis atque vitae ostentatio humilibus operariis simplicibusque civibus eis, qui magnam partem societatis constituimus, monstratur atque ostenditur. Saepissime enim in televisificis programatibus necnon praeclaris ephemeridibus nonnulli lusores apparent, qui de humanis atque divinis opinari necnon asseverare rogantur, et qui de quibuscumque rebus -parvis sicut maximis- eorum sententias, quae immerita auctoritate saepe gaudent, dicunt, ita ut bene crederes follem pedibus movere atque pulsare maioris momenti quam medicinam aut magisterium aut politicam exercere, verbi gratia, esset. Immo vero etiam, saltem melioribus salariis (et prope sociali existimatione) vere gaudent, pro Iuppiter!
Egone in lusores pedifollii loquar? Minime! Veniam peto, si quem offenderit...
Sed mundani certaminis tempus tandem adventumst! Ecce optimae manus ad pugnandum paratae! Ecce Hispanus grex ad totam victoriam -sicut semper- paratus! Et, o miraculum, omnis repulsio advolavit, evanuit...Et denuo eorum lusorum nomina, quae adhuc paene cognita mihi sunt, familiaria atque percognita fiunt. Et non tantum lusorum sed etiam manuum ducum necnon iudicum nomina...
Nonnulla certamina enim una cum filiis, uxore absente -cognita causa- a me visa sunt Scientia pedifollica ea, qua ego a iuventute gaudebat, paene ad bene cernendos iudicandosque lusorum motus valet. Sed filius minor ad auxilium advenit, filius in hac scientia peritissimus valde...
De huius certaminis manibus, quid dicam? Pergratissimae mihi fuerunt Mexicana necnon Argentina. Italiana manus tantum mihi placuit (sed valde) in certamine eo, quod cum Germania commisit. Brasilianus autem numquam grex, plurimi praeclarissimi solitarii lusores esse videntur...
Francogallica manus optima fuit, vere optima inter omnes. Etsi aetate paulaulum provecta esse dicebatur, manus solida, composita, velox atque vi referta apparuit. Adeo valida fit ut sine custode portae ludere sibi permittere possit: Barthez quidam utri manui faveat interdum incertum...
Et de Italica manu, quid? Eximia atque formidabilis, sed non paulum a Dea Fortuna iuvata facta fuit, nonne? Quid enim aliud dici possit de vulneratione illius Viera, viri inexpugnabilis atque infatigabilis, creatoris atque ordinatoris omnis Francogallici ludi? Quid de vulneratione optimi Zidane, imperatoris mundani muneris pedifollici? Quid tandem de absurdo evento eo, quod maculam non parvam historiae maximi lusori decem annorum recentium ponere valuit? Et cum de eo loquamur, non alienum forte videbitur nos cognoscere temptare quid atque qualia verba defensor Italicus nomine Materazzi lusori Francogallico dixerit: non parvi momenti fierent, pro Iuppiter, dum cogites Zidane coram 1000 milionibus spectatorum hoc prostremo certamine in eius muneris pedifollici versari et hora illa qua manus Francogallica ad Italicam vincendam parata atque apta esse videretur! Sed Fortuna omnia regit...
Ceterum tantum atque talem lusorem hoc lamentabile necnon abominandum spectaculum tantis spectatoribus -etsi unum tantum fieret- praebuisse pertriste mihi factumst. Amare, amarissime discessus, pro deum atque hominum fidem! Qua re egomet, is qui bonos atque dulces fines amo, facere non possum quin parvum obsequium tali eximio lusori tribuam: videte ergo, amici amicaeque omnes, has imagines illius retis violationis, quam noster egregius lusor quodam in certamine Europaeo, manui societatis Real Madrid favens, miratis omnium spectatorum oculis praebuit. Spectaculum pucherrimum nimis, pro Iuppiter!
Et de Hispanica manus, quid? Optima incepta, pessimi exitus, sicut semper fit, nonne? In Hispania versantur optimi terrarum greges, eis lusoribus praediti, qui maximam vim argenti atque famam obtineant: frustra. Mundanis in certaminibus numquam athleticis Hispanis quid gloriae tribuerunt. Nihil refert: in proximo certamine victores (risum teneatis!) procul dubio erimus...!
Ceterum mihi atque permultis Hispanis civibus mundanum certamen hoc profuit, quod per dies nonnullos quicumque clamare potuit "Euge Hispania!!", "Hispania victrix!!" et quaedam alia similia nullo magistratu impediente neque obiurgante. Immo vero etiam, plurima Hispana vexilla viis atque in plateis videri potuerunt et, o miraculum, nemo ea portans "fascista" appellatus fuit. Nesciebatisne hic in Hispania multos aegerrime ferre cives Hispanos se Hispanos dicere? Nesciebatisne hic in Hispania magistratus quosdam -et non paucos- numquam verbum Hispaniam dicere? Nesciebatis hic in Hispania permultos semper in hac civitate, numquam in Hispania dicere? Facete dictum!: Europaea civitas cuius urbs capitalis nominatur Matritum non Hispaniam, sed in hac civitate multis Hispanis, eis quos historiae atque factorum Hispanorum pudent, semper nominatur. O tempora, o mores...! Omnes -etiam hi nefarii magistratus- per tempus quod certamen pedifollicum mundanum duravit, Hispani fuimus; certamine confecto, iam non Hispani, sed Catalaunienses, aut Vasconici, aut...sumus, aut, ut melius dicam, nonnulli nequissimi magistratus, ei qui eorum commoda et ambitionem atque amentiam favent, bene vellent Hispanos cives, vice coniunctos atque benigne atque pacificam vitam degentes, odio atque invidia motos, animos invicem exasperare...
Sicut praeclarus scriptor Hispanus nomine Larra dixerit:"scribere in Hispania plorare fit".
Proximum mundanum certamen pedifollicum vere exoptamus ut omnes denuo Hispani simus, dummodo etiam tum-magistratibus volentibus- Hispania civitas supersit...
Valete, amici amicaeque

Zidane Gol Champions

Ecce Zidane, ille verus Zidane quem omnes commemorare volumus!

Monday, July 17, 2006

Salvete amici amicaeque
Vae nobis, amicissimi: Apocalypticus belli eques denuo ulla orbis terrarum parte equitat! Illa enim parte quae prope numquam pacem a remotissimo tempore cognovit. Sicut autem in omne bello accidere solet, alii alias sententias, eae quae iustificationem bellandi tradant, sibi ipsis adplicare temptant. Acervum enim irrationalium rationum adportare valent ad pugnam iustificandam. Sed in hoc semper illud adimpletur: innocentes plurimi, ei qui nihil de bello neque de ambitione neque de potentia curant, necantur, interficiuntur, dilaniantur, filios filias viros uxoresque perdunt, domus terras possessionesque arderi vident. Nihil iniustius bello, nihil inhumanius bello, nihil abominabilius bello! O homines stultissimi, qui nondum cognovimus nihil aliud nisi ruinam doloresque a bello oriri! O tristissime XXI saeculum, quod incipias vestigia sequens illius nefarii atque abominandi XX saeculi, temporis mortis, crudalitatis saevitiaeque talis qualem numquam antea homo in terrarum orbem cognovit! Aliquando enim homo -sic Deus bene vellet- in pace vitam agere discet?
Bellum exiguo tempore gaudeat atque prompta pax ubique veniat vere omnes hodie exoptamus.
Valete